Découvrons la gravure.

  • Quels épisodes du mythe voit-on ?
  • Où et comment le héros apparaît-il sur cette gravure ?
  • Que retenir ?
Oedipe BnF retouchee
Exemplaire Rés m Yc 1008, BnF, Gallica.
  • Réponse par rapports aux épisodes.
  • Le héros dans l'image.
  • L'essentiel à retenir.

Lisons l'argument de Balbi.

Hieronymi Balbi argumentum in Œdipum

Laius erat duri periturus uulnere nati,
Vt fortes uatum, et Phoebi responsa canebant ;
Id metuens puerum primo de matre cadentem
Damnat, et umbrosis iubet hunc exponere syluis.
Fata immota manent, Parcarum immobilis ordo est.
Infantem (ut perhibent) ad moenia celsa Corinthi
Sors infensa tulit, regali et fide locauit.
Ille autem pergens scitatum oracula Phoebi,
Vnde genus ducat, quis primus sanguinis auctor.
Incidit in patrem, quem funere mersit acerbo
Inscius, et Thebas uiolento Marte subegit.
Iungitur ecce nefas, thalamos namque ille parentis
Inuasit, proprios iterum reuolutus in artus.
Haec ubi fatidici cecinerunt crimina uates :
Hic latuit densis effoso lumine syluis ;
At genitrix tantos finiuit morte dolores.

Par Pascale Paré-Rey
userclosepencilinfo-circlegroupangle-downellipsis-vgraduation-cap