Découvrons la gravure.

  • Où est Hercule ? De qui est-il accompagné ?
  • Quels personnages de la tragédie sont manquants ? Que retenir ?
Hercule sur lOeta BnF Retouchee 1
Rés m Yc 1008, BnF, Gallica.

Lisons l'argument de Balbi.

Hieronymi Balbi argumentum in Herculem Oethen

Magnanimum Alcidem, quocunque qui uiribus orbem
Presserat, unde dies terris flagrantibus ardet,
Vnde oritur Titan, unde aurea lumina condit,
Et quo bruma rigens adstrinxit frigore Pontum,
Hunc amor indomitis misit sua sub iuga flammis
Namque Hyolen toto concepit pectore, solam
Ille Hyolen poscit Hyoles, quoque nomine gaudet;
At regina sui, (quis enim celauit amorem);
Deianira nouos praesensit coniugis ignes.
Fertur inops mentis rerumque ignara marito
Infectam donat Nysaeo sanguine uestem.
Ille ubi funestos quaesitum munus in usus
Induit, ecce fluit uirus, totosque per artus
Contrahitur macies serpitque per ossa uenenum.
Vincitur Alcides, properatque abrumpere lucem,
Insontique pyram pereundi certus in auras
Extollit, flammisque rogus candescit anhelis.

Tunc sese medios iecit moriturus in ignes.

Soluitur in cineres corpus tenuesque fauillas.

Spiritus aetheream scandit sublimis in arcem

Vnde hiemes, uentos, formosaque sidera calcat.

Par Pascale Paré-Rey
userclosepencilinfo-circlegroupangle-downellipsis-vgraduation-cap